12.10.11

Pedro Ruiz de Moros piše Trankvilu Andreisu i Antunu Vrančiću

Petri Royzii Maurei
Ad Tranquillum Andronicum*

Qui pacis leges, qui belli munera nosti,
Regnaque qua stent et qua ratione cadant,
Orator magnus, magnus, Tranquille, poeta,
Cosmographus magnus magnus et historicus:
Sis ubi quasve colas terras gentesque, tuosne,
Tranquille, externos aut** patiare lares,
Nescio: sis ubicunque tamen, salvere, valere
Fortuna et iubeo te meliore frui.
Te miles, te dux, te rex omnisque senatus,
Quique potest unus omnia, caesar amet.
Fortunam tibi finge, precor, Tranquille, quod ultra est,
Non desideriis est satis ulla meis.
Non desideriisque meis votisque sat ulla est,
Virtuti et merito nec satis ulla tuo est.
Vive, vale, Tranquille, tibi tranquilla Dei dent
Omnia sint rebus nomina iuncta tuis.
Nos et ama; studio, scis, te ut sectemur eodem;
Citroque ac ultro sic parietur amor.


* Corn. 13. Tranquillus Parthenius Andronicus, Dalmata, vir eruditus et philosophiae peritus, peragratis variis Europae terris circa a. 1545 in Poloniam venit ibique benigne exceptus ab Andrea de Gorca, Ioanne Tarnovio aliisque proceribus ac eruditis Polonis aliquot doctos libros publicavit.
** Mallem "an".




Petri Royzii Maurei
Ad Antonium Vrancium*

Ardua res, Vranci, est alienos promere sensus,
Regales sensus ardua res magis est.
Ardua sint licet haec, sequeris facundus et aequas
Eloquioque ornas, exsuperasque tuo.
At turbatarum commixtam turbine rerum
Laetitiam, luctu quae prope victa suo est,
Tristi, ubi compressa est, depromere pectore: summum,
Ingenio maius, maius et eloquio.
Verum haec et praestas, defleto missus ab Istro,
Ingenio maior, maior et eloquio.
Felix, o iterum felix, miracula rerum
Cui lingua artifici dicere posse datum est.


* Corn 28 sq. Is erat ex familia silesiaca armorum Jelen', legatusque esse videtur a Ferdinando caesare ad exequias Elisabes, primae Sigismundi Augusti uxoris, celebrandas.



Test i bilješke iz:

Petri Royzii Maurei Alcagnicensis Carmina. Pars II carmina minora continens. Edidit, praefatione de vita operibusque Royzii commentariisque instruxit Dr. Bronislavus Kruczkiewicz
. Cracoviae: Univ. Jagellonicae, 1900, p. 330. (Dostupno ovdje [X] i ovdje [X].)

Corn. je kratica za
Cornicensis (sc. manuscriptus); odnosi se na glasovitu poljsku knjižnicu u gradu Kórniku.

Pedro Ruiz de Moros (o. 1515-1571) [X] bio je pravnik i pjesnik, profesor rimskog prava na Krakowskom sveučilištu, pouzdanik poljskoga primasa Piotra Gamrata. Sačuvano je jedno pismo što mu ga je uputio Antun Vrančić. Usp. Bratislav Lučin, "Antun Vrančić i Erazmo Rotterdamski: aporije jednog dodira", Mogućnosti, br. 4-6/2007, str. 168-175 (171); Diana Sorić, "Klasifikacija pisama Antuna Vrančića", Colloquia Maruliana XVIII (2009), str. 83-117 (95); tekst dostupan ovdje: [X].

Oznake: , ,

0 commentavervnt:

Objavi komentar

<< Home